Tripudium, apud antiquos Romanos, erat saltatio ritualis, fortasse ex tribus passibus constans, ut vocabuli compositio indicare videtur. Livius refert Salios, sacerdotes Martis, tripudium saltavisse:

Tripudium pullorum, in imagine nomismatis argentei M. Lepidi

Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.[1]

In augurio tripudium, ut dicit Forcellini, fuit "auspicium ex pullorum pastu, quum pullis vescentibus aliqua offae particula illis ex ore in terram excidebat".[2] Cicero haec de tripudio scripsit:

Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne, quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire (terripavium primo, post terripudium dictum est; hoc quidem iam tripudium dicitur)—cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur. Ergo hoc auspicium divini quicquam habere potest, quod tam sit coactum et expressum? Quo antiquissumos augures non esse usos argumento est, quod decretum collegii vetus habemus omnem avem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium (si modo esset ei liberum) se ostendisse; tum avis illa videri posset interpres et satelles Iovis; nunc vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas? Iam de caelo servare non ipsos censes solitos, qui auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat.[3]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita 1.20.4–5.
  2.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  3. Marcus Tullius Cicero, De divinatione 2.72–74.

Bibliographia

recensere
  • La Rue, Donna. "Tripudium". In The International Encyclopedia of Dance. Oxoniae: Oxford University Press, 1998.