Triptolemus (Graece Τριπτόλεμος 'bellator triplex'), etiam Buzyges appellatus, in mythologia Graeca semper cum Demetre Mysteriorum Eleusinorum consociatus, fuit vel filius Celei regis Eleusis in Attica, vel, apud Pseudo-Apollodorum (Bibliotheca I.V.2), filius Gaiae et Oceani, quod revera significare habetur eum, sicut Adam et alias personas fabulosas, hominem primordialem repraesentare.

Triptolemus, triplicem tritici fasciculum praebens, benedictiones Demetris et Persephones accipit. Toreuma saeculi quinti a.C.n., in Museo Mationali Archaeologico Athenarum conservatum.

Nexus interni

Fontes antiqui recensere

Bibliographia recensere

  • Kerenyi, Karl. 1967. Eleusis: Archetypal Image of Mother and Daughter. Bollingen Series LXV.4. Princetoniae: Princeton University Press.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Triptolemum spectant.
 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!