Trinio Kingstoniana[1] est grex Americanus musicae vulgaris et musicae popularis peritus, qui in redintegrationem vulgarem incipiendam annis 196 exeuntibus et 197 exeuntibus adiuvit. Grex actus discothecarius in Regione Sinuosa Franciscopolis ortus est, in Davide Guard, Roberto Shane, et Nicolao Reynolds consistens. Populis in multis civitatibus internationalibus grata fuit, plerumque ob inauditos alborum 33⅓ rpm venditorum numeros et semitam musicae popularis in Civitatibus Foederatis adiuvit mutare.[2]

Primi socii Trinionis Kingstonianae: Davis Guard, Robertus Shane, et Nicolaus Reynolds (vere 1957).
Socii post Guard abitum: Ioannes Stewart, Nicolaus Reynolds, Robertus Shane (aestate 1963).
Trinio Kingstoniana anno 2003: Georgius Grove, Robertus Shane, Robertus Haworth (et bassista Paulus Gabrielson).

Trinio Kingstoniana fuit unus ex gregibus maximi momenti per aevum populare et vulgare quod anno 1958 coepit cum eius album primum publicaretur cum carmine "Tom Dooley," quod plus quam tres milliones exemplarium ut singulus venditus est.[3] Ex autem 1964, trinio pauciores discos vendidit paucioresque concentus habuerunt, partim ob numerum et gratiam imitatorum, partimque ob adventum aliorum maiorum gregum vulgarium commercialium sicut Petrus, Paulus, et Maria, quorum musica plus ad res civiles tetendit. Praeterea, Incursio Britannica, The Beatles ducibus (qui ab EMI/Capitol redemptionem signaverunt prorsus cum trinionis redemptio exiebat), venditiones acusticorum musicae vulgaris alborum magnopere infregit, et Capitol alteram locationem intente non obtulit.

  1. Anglice: Kingston Trio.
  2. Eder.
  3. Rubeck, Blake, et Shaw 1986:11.

Bibliographia

recensere
  • Bush, William J. 2013. Greenback Dollar: The Incredible Rise of the Kingston Trio. Scarecrow Press. ISBN 9780810881921.
  • Eder, Bruce. Biography of The Kingston Trio. Allmusic.
  • Noble, Richard E. 2009. Number #1. Outskirts Press, Inc. ISBN 9781432738099.
  • Rubeck, Jack, Ben Blake, et Allan Shaw. 1986. The Kingston Trio On Record. KK, Inc. ISBN 9780674951334.
  • Seeger, Pete. 2009. Where Have All The Flowers Gone? A Singalong Memoir. Novi Eboraci: W. W. Norton and Co. ISBN 9780393338614.
  • Weissman, Dick. 2005. Which Side Are You On? Continuum Press. ISBN 0826416985.
  • Whitburn, Joel. 2007. Joel Whitburn Presents the Billboard Albums. Ed. 6a. Record Research, Inc. ISBN 0898201667.
  • Willens, Doris. 1988. Lonesome Traveler: The Life of Lee Hays. Novi Eboraci: W. W. Norton and Co. ISBN 9780803297470.

Nexus externi

recensere