Tribonianus
Tribonianus (c. 500–547 p.C.n.) fuit iurisperitus, regnante imperatore Iustiniano, qui leges Romanas recensuit.
Ille in Pamphylia circa annum 500 natus est. Patronus felix Constantinopoli a Iustinanio anno 528 institutus est unus ex directoribus qui novum codicem legalem, Codex Iustinianus, editum anno 529, paraturi sint. Anno 530, quaestor sacri palatii factus est, et deinceps princeps editor commentariorum de veteribus Romanis legibus, quae ad summum longe maiores quam codex ipse fuit. Anno 533, breve genus novi codicis, Digestarum seu Pandectorum, in quo id continetur aptissimum utilissimumque, editum est. At dum hoc iam conficeretur, participes rebellionis Nikanae anno 532, rationibus incognitis, hortati sunt uti ille ab officio auferret. Ad tempus, quoad rebellio oppressa est, profecto Iustinianus eum abstulit. Anno 534, perfectus codex editus est, Codex repetitae praelectionis, cum serie novarum legarum, quas Iustinianus creavit ut necessitates eius aetatis exhibitae sint, nomine Novellae.
Procopius in suis litteris vitam renarravit.