Toribius Motolinia
Toribius Motolinia,[1] aliter Turibius de Benavente Motolinia appellatus,[2] (Hispanice: Toribio de Benavente vel Motolinía), fuit religiosus Franciscanus historicusque Hispanus. Natus est Benavente in Hispania saeculo quinto decimo exeunte; obiit Mexicopoli die 10 Augusti 1568.
Ubi in ordinem Franciscanum receptus est nescimus, sed ab anno 1518 in provincia Franciscana S. Gabrielis Extremadurae degisse dicitur. Anno 1523 cum aliis undecim, iussu fratris Francisci de Angelis, duce Martino de Valentia in Mexicum missus est. Ibi ab indigenis praeter alios humilis visus agnomine motolinia (scilicet "qui paupertatem monstrat"). Opera principalia ab eo scripta, videlicet Historia de los Indios de la Nueva España et Memoriales, non ante saeculum XIX divulgata, utilissima sunt eis qui de historia conquisitionis Mexici culturaque Mexicanorum quaerunt.
Scripta
recensereInter eius scripta, epistula ad Carolum V imperatorem 2 Ianuarii 1555 data est, quam contra Bartholomaeum Casaum episcopum scripserat.
Notae
recensere- ↑ "Toribius Motolinia": vide hic[nexus deficit]
- ↑ "Turibius de Benavente Motolinia": hic; "Toribius de Benevento, qui Motolinia nuncupatus est": (vide p. 195 apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- ante 1597 : Gerónimo de Mendieta, Historia eclesiástica indiana (Joaquín García Icazbalceta, ed. Mexicopoli: Antigua Libreria, 1870) (pp. 147, 211, 230 et alibi apud Google Books)
- Recentiora
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Diccionario biográfico español • |
- Commentarius in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)