Aperire sectionem principem
Modo horologico a summa parte: despectus in caeliscalpos e Burnett's Mound; Monumentum Veteranorum Viae Kansiae; "Tribute to the State of Kansas"; Bibliotheca Publica Topecae et Shawnee Comitatus; Turris Jayhawk; Schola Superior Topecana.
Magna Statio per Terram, prior statio ferriviarum, anno 1927 aperta.

Topeca[1][2] (Anglice Topeka; lingua Kansa Tó Pee Kuh) est caput Kansiae, civitatis Civitatum Foederatarum, et sedes Shawnee Comitatus.[3] Patet ad Fluvium Kansiam in media Comitatus Shawnee regione in Kansia septentriorientali inter Medias Civitates Foederatas. Secundum censum anni 2010, numerus incolarum urbanarum erat 127 473.[4] In Area Statistica Metropolitana Topecana, quae comitatus Shawnee, Jackson, Jefferson, Osage, et Wabaunsee comprehendit, incolae 233 870 eodem anno numerabantur. Topeca Urbs Aurea[5] vulgo appellatur.

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Vb. adiect. "Topekaënsis", cf. nomen biologicum Sedgwickia topekaensis
  3. Geographic Names Information System, US Geological Survey, US Department of the Interior, "Feature Detail Report for: Topeka" (situs accessus 10 Decembris 2018).
  4. "2010 City Population and Housing Occupancy Status". U.S. Census Bureau .
  5. Anglice "Golden City."

Nexus interni

Nexus externiRecensere