Titianus Maës
Titianus Maës (Graece Μάης ὁ καὶ Τιτιανός, ἀνὴρ Μακεδών, ad pedem litterarum "Maës qui et Titianus, vir Macedo") fuit mercator qui homines suos per mediam Asiam ad metropolim Serum misit. Soli fuerunt e Graecis Romanisque nobis cognitis, qui tale iter perfecerunt per viam quam Sericariam noncupare solemus. Ita enim Claudius Ptolemaeus (fonte Marino Tyrio) refert:
- Τὴν δὲ ἀπὸ τῆς ἐκτιθεμένης τοῦ Εὐφράτου διαβάσεως μέχρι τοῦ Λιθίνου Πύργου διάστασιν συναγομένην κατ' αὐτὸν σχοίνων ὀκτακοσίων ἑβδομήκοντα ἒξ, σταδίων δὲ δισμυρίων ἑξακισχιλίων διακοσίων ὀγδοήκοντα, καὶ τὴν ἀπὸ τοῦ Λιθίνου Πύργου μέχρι Σήρας, τῆς τῶν Σηρῶν μητροπόλεως, ὁδοῦ μὲν μηνῶν ἑπτά, σταδίων δὲ τρισμυρίων ἑξακισχιλίων διακοσίων ... συναιροῦμεν ... Ἡ δ'ἀπὸ τοῦ Λιθίνου Πύργου μέχρι τῆς Σήρας ἐπιδέχεται χειμῶνας σφοδρούς ... ὥστε καὶ διὰ τούτου πολλὰς ἀνοχὰς δεῖν γίνεσθαι τῆς πορείας. καὶ γὰρ δι' ἐμπορίας ἀφορμῂν ἐγνώσθη. Μάην γάρ φησί τινα τὸν καὶ Τιτιανόν, ἄνδρα Μακεδόνα καὶ ἐκ πατρὸς ἔμπορον, συγγράψασθαι τὴν ἀναμέτρησιν, οὐδ' αὐτὸν ἐπελθόντα, διαπεμψάμενον δέ τινας πρὸς τοὺς Σῆρας. ἔοικε δὲ καὶ αὐτὸς ἀπιστεῖν ταῖς τῶν ἐμπορευομένων ἱστορίαις.
- Ceterum distantiam eam, quae a praedicto Euphratis transitus usque ad turrim est lapideam, ac per ipsum esse colligitur schoenorum octingentorum septuaginta sex, stadiorum vero viginti et sex milium necnon ducentorum octuaginta: eam praeterea quam ipse a lapidea turri usque ad Seras, quae Serum est metropolis, viae septimestris esse, stadiorum autem triginta sex milium et ducentorum asserit ... Via autem, quae est a turri lapidea ad Seras usque vehementissimis obnoxia est tempestatibus ... quapropter multas etiam in eundo moras accidere necesse fuit. Nam et per negotiationis occasionem cognita est. Refert enim Maem quendam, qui et Titianus vocabatur, virum Macedonem, ac patre mercatore natum, dimensionem hanc conscripsisse, licet ipse nunquam ad seras accessisset sed solum quosdam illac misisset. Atqui et ipse Marinus mercatorum historiis nequaquam fidem adhibere videtur.[1]
Nomen "Maës" minime Macedonicum, potius Syriacum esse confitetur; ille igitur, civilitate Macedo, civis fuerit aut regni Seleucidarum aut Syriae Romanae. Aevum peregrinationis nescitur, sed pro certo ante annum fere 120 p.C.n. facta est, quo tempore Marinus Tyrius opus suum geographicum conscripsit. Quibusdam igitur saeculo II p.C.n. ineunte proponentibus, M. Cary saeculum I a.C.n. exeunte praetulit: ab anno 13 a.C.n. M. Titium (consulem suffectum 31 a.C.n.) Syriae legatum meruisse; huius Titianus Maëm libertum aut clientem fuisse. Titius enim, regis Parthorum Phraatis amicus familiaeque regalis protector,[2] transitum huius regni a "traiectu Euphratis" usque in mediam Asiam facile reddere potuerit. Ibi Lithinos pyrgos sive "Turris lapidea", statio Viae Sericariae, in regione Sinensi Xinjiang iacere censetur ubi hodie stat urbs Taxkorgan. E textu Ptolemaico intellegitur (sed sine certitudine) Maëm ipsum usque ad Turrim Lapideam pervenisse, socios sive servos eius ad "urbem Seram, Serum metropolim" perrexisse. Caput regni Sinensis eis annis fuit urbs Luoyang.
Notae
recensere- ↑ Claudius Ptolemaeus, Geographia 1.11.4-7; versio 1562, pp. 43-44
- ↑ Strabo, Geographica 16.1.28
Bibliographia
recensere- M. Cary, "Maes qui et Titianus" in Classical Quarterly n.s. vol. 6 (1956) pp. 130–134