Timaeus Sophista (Graece Τίμαιος ὁ Σοφιστής) fuit philosophus Graeciae antiquae, qui inter saecula primum et quartum vixit.[1] Nihil de eius vita comperitur. Ille autem auctor esse dicitur cuiusdam Lexiconi vocabulorum Platonicorum, quod iam exstat. Quod lexicon prioribus commentariis de Platone nunc deperditis utebatur. Temporibus posteribus additamenta magni momenti accepit, ut multa vocabula comprehenderentur quae Plato et sua philosophia revera non tractabant. Propositum collectaneorum erat vocabula locutionesque apud Platonem inventas explicare. David Ruhnkenius primum manuscripti lexicique studium diligens saeculo undevicensimo exeunte fecit (1754; editio altera, 1789), commentarium verbis analyticis ornans. Nova alterius editionis Ruhnenianae editio a Georgio Aenotheo Koch anno 1828 prolata est.

  1. Carhart 2007:121–24; Dickey 2007:47.

Bibliographia

recensere
  • Bonelli, Maddalena.2016. Timée le Sophiste. Dictionnaire des philosophes antiques, ed. Richard Goulet, 6: 1200–1202. Lutetiae: CNRS Éditions. ISBN 978-2-271-08989-2.
  • Bonelli, Maddalena, et Jonathan Barnes, eds. 2007. Timée le Sophiste: Lexique platonicien. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 978-90-04-15887-0.
  • Carhart, Michael C. 2007. The Science of Culture in Enlightenment Germany. Cantabrigiae: Harvard University Press.
  • Dickey, Eleanor. 2007. Ancient Greek Scholarship. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Valente, Stefano, ed. 2012. I lessici a Platone di Timeo Sofista e Pseudo-Didimo: Introduzione ed edizione critica. Berolini: De Gruyter. ISBN 978-3-11-024079-5.