Aperire sectionem principem

Tiberius Pollenius Armenius Peregrinus

Tiberius Pollenius Armenius Peregrinus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus nobilissima e familia Italica fuit. Ut aliqui putant, filius Lucii Armenii Peregrini erat, qui anno 213 praetor et frater Arvalis fuit. Pollenus Auspex, qui Commodo imperatore regnante consulatum suffectum administravit, eum adoptavit. Armenius Titianus, frater Arvalis anno 240 frater eius fuit. Filiam unam habuit, Polleniam Honoratam. Ante consulatum ordinarium, quem anno 244 gessit, iam proconsul Lyciae et Pamphyliae vel postea Asiae fuit[1].

NotaeRecensere