Gaius Maesius Titianus
Gaius Maesius Titianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus erat, qui tertio saeculo vixit. Etiam de eius vita nihil certi novimus, sed quod anno 245 cum Philippo Arabe consulatum ordinarium gessit[1], eum e gente senatoria ortum esse multi credunt.
Notae
recensere- ↑ CIL XVI 149
Antecessores: Tiberius Pollenius Armenius Peregrinus et Fulvius Aemilianus |
Consul 245 cum Imp. Caesare Marco Iulio Philippo Augusto |
Successores: Gaius Bruttius Praesens et Gaius Allius Albinus |