Thomas Gage (peregrinator)

peregrinator

Thomas Gage (saeculo XVII ineunte natus; mortuus anno 1656), Dominicanus qui postea ad ecclesiam Anglicanam se convertit, de religione et de peregrinationibus suis scripsit. Ex omnibus eius libris utilissimus fuit The English-American his Travail by Sea and Land, or A new survey of the West India's, anno 1648 divulgatus.

Wikidata Thomas Gage (peregrinator)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1603;
Obitus: 1656; Jamaica
Patria: Anglia

Filius secretorum catholicorum Anglorum, Thomas Gage in urbe Sancti Audomari et Valdoleti educatus est. Iesuitis mox reiectis, ad Dominicanos se iunxit missionemque in Philippinas anno 1625 suscepit. Eo nunquam pervenit, sed in Guatimalia missionarius usque in annum 1637 laboravit. In Europam hoc anno rediit.

  • 1648 : The English-American his Travail by Sea and Land, or A new survey of the West India's. Londinii: Thomas Sweeting Textus

Bibliographia

recensere