Thomas Cromwell (Londinii circa annum 1485 natus; ibidem mortuus die 28 Iulii 1540) fuit Henrici VIII scriba a secretis et Vicarius Generalis. Cromwell cleris direxit ut providerent Bibliam maximi voluminis Anglice vertere.[1] Machinatus est annullationem nuptiarum regiarum cum Catharina Aragonensi ut ductitaretur Anna Bolena.

Thomas Cromwell (Ioannes Holpenius pinxit)

VitaRecensere

Genere humili natus itinera Italica et Batavica fecit ante reditum in Angliam. Londinii solicitoris munere fungebatur. Cardinali Wolseio mediatore, qui eum tabularium privatum instituerat, anno 1523 senator factus est. Cursus honorum admirabilis continuabatur postquam Wolseio potestas dempta est. Namque rex Henricus VIII ipse eum nominavit anno 1531 consiliarium a secretis, 1533 cancellarium fisci, anno 1534 secretarium publicum et 1535 vicarium generalem in rebus ecclesiam spectantibus.

Quas fideliter secundum regiam voluntatem mutavit; actiones in monachos catholicos peractae ei cognomen martelli monachici comparavit. Mense Iulio 1536 declaratus est baro de Oakham et magni sigilli conservator. Anno 1539 matrimonium Henrici cum Anna de Clivis promovit, ut cum protestanticis in Germania foedera facilius iniri possent. Aprili mense anni 1540 autem comes Essexiensis factues est; e hoc culmine casus abruptus venit insidiis e.g. ducis Norfolciensis et regis in matrimonium cum Anna coacti. Itaque ei ministerium ablatum est et Thomae Cromwell criminis laesae maiestatis necnon haereseos accusatus supplicio affectus est.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Cromwell spectant.
  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica • Grove Art