Wikidata-logo.svg Theotocopolis
Res apud Vicidata repertae:
Theotocopolis: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°51′0″N 38°26′0″E
Numerus incolarum: 102 592
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Ногинск

Gestio

Procuratio superior: Q4145557

Geographia

Superficies: 52.09 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sanary-sur-Mer

Theotocopolis[1] (Russice Ногинск) est urbs in regione Moscuensi Russiae sita. Incolas 102 592 anno 2018 habuit. In ripis Clesmae fluminis patet.

HistoriaRecensere

Urbs primum in testamento Demetrii Tanaitici commemorata est, nomine Rogožskij stan. Quam autem anno 1782 Catharina II in numerum urbium rettulit et Theotocopolim renominavit. Fabrica textilis ibi sita erat praeclara, cuius inter laboratores erat et Victor Nogin,ru bolsevicus cuius nomine urbs anno 1930 Noginsk renominata est.

 
Ecclesia Theophaniae Theotocopoli in ripa Clesmae fluminis sita.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 521. De nomine priore Богородск, Urbs Dei Genetricis, a Graeco Θεοτόκος, Dei genetrix.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°51′0″N 38°26′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theotocopolim spectant.