The Witch, scilicet "Malefica", est ludus scaenicus, genere tragicomoedia, a Thoma Middleton inter annos 1609 et 1616 scriptus. Circiter hoc anno a Servis Regiis apud Theatrum Blackfriars doctus, iussu Isaacii Reed anno 1778 divulgatus est. Ludus historiam praebet, sed nominibus mutatis, Alboini regis Langobardorum, qui anno fere 572/573 ab uxore Rosamunda et sectatore Helmiche necatus est; quam historiam, iam diu Latine in Pauli Diaconi Historia gentis Langobardorum recentiusque in Nicolai Maclavelli Historiis Florentinis exscriptam, auctor in Histoires tragiques Francisci de Belleforest ut videtur perlegit.

Carmina maleficarum duo, a Middleton composita et in hoc ludo a principio comprehensa, anno 1623 in textu Macbeth Shakesperiano inserta sunt, "Come away" et "Black spirits".

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • A. A. Bromham, "The Date of The Witch and the Essex Divorce Case" in Notes and Queries vol. 225 (1980) pp. 149-52
  • Marion Gibson, Witchcraft and Society in England and America, 1550–1750 (Ithacae: Cornell University Press, 2003) pp. 97-98
  • W. W. Greg, "Some Notes on Crane's manuscript of The Witch" in The Library 4a ser. vol. 22 (1942) pp. 208-222
The Witch : Index personarum

Dux • Ravennatis praefectus • Sebastian, Isabellae sponsus • Fernando, huius amicus • Antonio, Isabellae maritus • Aberzanes, ingenuus • Almachildes, ingenuus • Gasparo et Hermio, Antonii servi • Firestone, scurrus, Hecatae filius • Servi etc.
Ducissa • Isabella, praefecti neptis • Francisca, Antonii soror • Amoretta, ducis serva • Florida, scorta • Hecate, Stadlin, Hoppo, maleficae • Aliae maleficae etc.