Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

The Snowman ('pupulus nivalis') est pellicula parva Britannica primum anno 1982 in medium prolata, quae posita est in libello imaginibus ornato, quem Raimundus Briggs, pictor et scriptor Anglicus, anno 1978 divulgavit. Pellicula de pupo nivali narrans anno 1982 designata erat, quae praemio "Oscar" optimae animationis pellicularis ornaretur. Praemium optimae pelliculae puerilis a BAFTA datum consecuta est.

Pupus nivalis (quamquam non ex hac pellicula)

Argumentum recensere

Iacobus puerulus mane natalicio experrectus e fenestra omnia loca videt nive candida contecta esse. Hilari animo pupum nivalem in propatulo erigit. Noctu tamen somnum capere non potest. Itaque media nocte foras egressus illum quem fecit Pupum salutatum it, qui repente vivescit. Quem Iacobus puerulus intus invitat, ut novo amico vitam suam ostendat. Pupo nivali omnia mira inexpertaque sunt. In vicem puerulo vult suum ostendere mundum. Deinde prehensa sinistra pueruli per aera volare incipit. Trans mare vecti in locum reconditum perveniunt, ubi ceteri pupi nivales ferias agunt. Apud pupos Iacobus ipsum pappum natalem convenit, qui eum focali caeruleo donat. In silva nivosa quam festivissime saltatur. At iam domum redeundum est. In propatulo Iacobus puerulus Pupum ridentem valere dicens intus dormitum it. Mane experrectus gaudens Pupum amicum visere cupit. Sed tristissimum visum videt, nam nocte Pupus iam paene liquefactus vix constat. Forsitan somniaverit? Sed, mirabile dictu, ut primum sinum tangit, focale a pappo natali donatum inesse animadvertit. In genua procubuit in nivem dolens confisus se verum amisisse amicum.

Nexus externi recensere