Pupulus nivalis[1] sive simulacrum nivale[2][3] sive pupus niveus[2] est statua nivalis ad instar hominis facta. Pupuli nivales saepius construuntur e duabus tribusve sphaeris nivalibus, corpore vultuque rebus familiaribus ornatis. Quae plerumque sunt rami pro brachiis, holera sicut carotae pro naso, lapides sicut carbo pro ore et oculis.

Pupulus nivalis.
Pupulus nivalis, video
Pupulus nivalis in Germania
"Homo nivalis" in commentatione de Yeti tractatur.

Nexus interni

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce lumiukko (Helsinki 2002).
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce snögubbe
  3. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce lumiukko. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad pupulum nivalem spectant.