The Fox (What Does the Fox Say?)
"The Fox (What Does the Fox Say?)" est cantus iocularis duorum fratrum Norvegianorum nomine Ylvis cantantium anno 2013 in YouTube situ interretiali prolatum. Mense Augusto anni 2014 plus quam quater centies decies centies miliens (400 000 000) in YouTube spectatus auditusque est.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Argumentum
recensereIn cantu iocose disputatur, quemnam sonum vulpes emittant. Cum enim omnes sciamus aves pipiare, leones mugire et canes latrare, nemo scit, quid faciant vulpes. Multi absurdi soni coniectantur, ut puta ring-ding-ding-ding-dingeringeding et wa-pa-pa-pa-pa-pa-pow (sicut scribuntur in visifico cantūs). In fine autem visifici vulpes animata ipsa, quid dicere soleat, revelat cantans fere wa-wa-way-do wub-wid-bid-dum-way-do.
Nexus externi
recensere- Samantha Highfill, "Meet Ylvis, the comedic brothers behind the accidentally successful 'What does the Fox say?'" Entertainment Weekly, 14 Octobris 2013.