The Day of the Jackal (pellicula 1973)

The Day of the Jackal (ad litteras Dies Thois) est pellicula, cui faciendae Alfredus Zinnemann anno 1973 moderatus est. Qua pellicula, in libro Frederici Forsyth eiusdem tituli posita, describitur impetus in Carolum de Gaulle praesidentem Franciae accurate praedispositus.

Eduardus Fox anno 2011.

Argumentum recensere

Ordo armatus secretus (OAS), qui libertati concessae Algeriae a regimine Franciae repugnat, die 22 Augusti anno 1962 Carolum de Gaulle (Cayla-Legrand) praesidentem ex insidiis caedere frustra conatus est; Ioannes Bastien-Thiry (Sorel), praepositus ordini OAS, supplicio adfectus. Reliqui duces OAS, nunc in Austria latentes, sicarium Britannicum conducere constituunt. Qui sicarius austerus, pseudonymo "Jackal" (Fox), numerum computi mensarii dat, quo merces facinoris commissi mittatur. Conductores nihil aliud cognoscunt.

Jackal mandatum suum excogitare incipit. Genuam profectus fabrum (Cusack) iubet sclopetum mandato adaptatum fabricari, falsarioque (Pickup) mandat, ut chartas identitatis sibi adulteret. Etiam tramine Lutetiam vectus locum ad facinus suum idoneum quaerit. Postremo duplicat clavem habitationis, quae ad plateam Place du 18 juin 1940 spectat.

OAS Romam traducitur. Victor Wolenski (Martin), tabularius OAS principalis, a Service Action Franciae aufertur et in interrogatione moritur, sed aliquid ex eo discitur, sicut nomen codicale "Jackal". Itaque minister rerum domesticarum conventum secretum ducum copiarum securitatis Francicarum convocat. Berthier commissarius vigilum Claudium Lebel (Lonsdale) vicarium suum commendat, qui investigationi praesit. Lebel auctoritates necessarias accipit, quamquam res difficiliores fiunt, cum de Gaulle locum tempusve, quo coram populo prodeat, mutare recuset.

Chiliarchus St. Clair, adiutor militaris Caroli de Gaulle et membrum conventus secreti, notitias regiminis clandestinas incaute indicat Dionysiae, amicae suae, quam nescit speculatricem OAS esse. Quas autem notitias Dionysia ad suum defert socium, qui Jackal adiuvet. Interim Lebel nomen sicarii esse Carolum Haroldum Calthrop intellegit, qui Britannus Franciam ingressus infantuli mortui usus nomine se Paulum Oliverum Duggan appellat.

Jackal, ratus consilium suum caedis a ducibus securitatis iam detectum esse, nihilo minus procedere decernit. Dum in deversorio delitescit, Colettae de Montpellier (Seyrig), feminae nobili, amicitiam ingerit postremoque eam seducit. Admonitus ab adiutore effugit, antequam Lebel cum sociis pervenit. Mutato colore autocineti sui fugae se mandat, sed vehiculo suo in calamitatem incidit. Itaque in praedio rustico Colettae de Montpellier se occultare decernit. Quam quidem caedit comperto vigiles iam cum ea conlocutos esse. Qua de causa Jackal syngrapho iam adulterato utens identitatem Petri Lundquist, perspicillati ludi magistri Danici, sibi adsumit. Omnibus deiectis in flumen supellectilibus Paulum Duggan indicantibus Lutetiam tramine vehitur.

Corpus Colettae de Montpellier invenitur, itemque autocinetum eius in statione ferriviaria. Lebel persecutionem publicam habet. Jackal in balneum Turcicum fugit, ibique homine quodam homosexuali conspecto homosexualem se quoque esse simulat. Apud eum manet, sed cum hic ex nuntiis televisificis cognosceret Colettam de Montpellier a "Petro Lundquist" caesam esse, Jackal hunc quoque occidit.

Lebel in conlegio ministri rerum interiorum se credere dicit, Jackal in animo habere Carolum de Gaulle sclopetare in commemoratione liberationis Lutetiae secundo bello mundano factae, abhinc tres dies. Telephonema iterat, quo Dionysia, amatrix chiliarchi St.Clair, socio suo OAS ea, quae ex amatore suo audierat, detegere auditur. St.Clair incuriam suam excusat statimque exit. Dionysia in diaetam St. Clair reversa amatorem sibi mortem conscisse animadvertit. Neque ignorat vigiles sese opperi.

Jackal die liberationis, veteranum decrepitum simulans pede amputato cruceis innixum incedentem, aedificium intrat usus clavi quam antea sibi paraverat. In diaeta superioris contignationis, quae areae caeremoniali imminet, sclopetum in cruceis reconditum componit et ad fenestram opperitur. Lebel, ut primum cognoscit viro invalido a vigile permissum esse limitem tutelarem transgredi, statim pro certo habet de Jackal agi. Itaque ambo viri in aedificium inrumpunt. Jackal in Carolum de Gaulle nomisma exhibentem sclopetum intentat, sed ubi glandem emittit, paululum a scopo deviat, praesidente subito procumbente. Jackal sclopetum suum rursus parantem Lebel et vigil inrumpunt. Jackal vigilem sclopetat, sed Lebel eum occidit.

Partium distributio (selecta) recensere

Bibliographia recensere

  • Frederick Forsyth: Der Schakal. Thriller (titulus originalis: The Day of the Jackal). In Theodiscum convertit Tom Knoth. Piper, Monaci/Turici 2004, ISBN 3-492-24109-3.
  • Hans J. Wulff: "Der Schakal." Apud: Thomas Koebner, Hans Jürgen Wulff (edd.): Filmgenres. Thriller (=Reclams Universal-Bibliothek, 19145). Reclam, Stutgardiae 2013, ISBN 978-3-15-019145-3, p. 181–186

Nexus externi recensere