Vide etiam paginam fere homonymam: Tetrapharmacus

Tetrapharmacum (Graece τετραφάρμακον) apothecariorum fuit medicamentum e cera, resina, pice necnon adipe compositum.

Tetrafarmacum sive tetrapharmacum coquorum, ab hoc medicamento appellatum, cibus fuit sumptuosus de fasiano, sumine, apro, perna e crustulo. Auctore Mario Maximo in Vita Hadriani deperdita, ut legere possimus in libro cuius titulus est Historia Augusta, tetrapharmacum invenit Aelius Verus Caesar, laudaverunt et divus Hadrianus et Alexander Severus.

FontesRecensere

  • Galeni De simplicium medicamentorum temperamentis ac facultatibus vol. 12 p. 328 editione Kühniana.
  • Historiae Augustae vita Hadriani 21, vita Aelii Veri 5, vita Alexandri Severi 30.

LibriRecensere

  • Dalby, Andrew (2003), Food in the ancient world from A to Z, London: Routledge, ISBN 0-415-23259-7, pp. 324-325