Tetrapharmacus
Tetrapharmacus (Graece τετραφάρμακος), sive Sanatio quadruplex, est compositio Epicuri philosophi Graeci (Samos 341 a.C.n.–Athenis 270 a.C.n.) ad degendam vitam quam felicem. Haec notio in tetrapharmaco conditur, ex quattuor medicamentis composito (cera, sebo, pice, resina); vocabulum autem ab Epicuro et discipulis translatis verbis adhibitum est ut ad quattuor remedia animae sanatae spectaret.[1]
Sanatio quadruplex
recenserePristina verba Graeca (vide imaginem):
Ἄφοβον ὁ θεός,
ἀνύποπτον ὁ θάνατος
καὶ τἀγαθὸν μὲν εὔκτητον,
τὸ δὲ δεινὸν εὐκαρτέρητον
(Philodemus, Herculaneum Papyrus, 1005, 4.9–14)[2]
Verba Latine simpliciter conversa (confer verba in commentario de Epicuro conversa):
Nolite timere Deum;
nolite se morte cruciare:
quod sit bonum facile obtineri;
quod sit malum facile tolerari.
Apud D. S. Hutchinson legimus: "Principale felicitati impedimendum, ait Epicurus, est anxietas."[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
- ↑ Hutchinson, D. S. (Introduction) (1994). The Epicurus Reader: Selected Writings and Testimonia. Cantabrigiae: Hackett. p. vi.
- ↑ Anglice: "The fundamental obstacle to happiness, says Epicurus, is anxiety." Ibid., p. vii.
Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |