Terricus Tyrensis
Terricus sive Theodericus Tyrensis fuit magnus praeceptor Ordinis Templariorum qui, magistro Gerardo de Ridefort a Saladino die 4 Iulii 1187 capto, Ordini breviter praefuit.
"Quot quantisque calamitatibus"
recensere"Quot quantisque calamitatibus" incipit epistula quam Terricus de proelio ad cornua Hattin die 4 Iulii 1187 commisso misit universsis praeceptoribus et fratribus Templi.
- Nexus externus
"Sciatis quod Hierusalem"
recensere"Sciatis quod Hierusalem" incipit epistula ab eodem de Hierosolymis obsessis et die 2 Octobris 1187 a Saladino captis scripta et regi Anglico Henrico II missa.
- Nexus externus
- Textus (Vide col. 1409 apud Google Books) (Latine)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.