Terra plana
Terra plana est pervetusta doctrina, et inde ab antiquitate iam confutata, secundum quam Telluris superficies non globosa seu curvata, sed plana habetur.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Descriptio Terrae planae
recensereTerra plana non ut globus, sed ut rotundus discus describitur, qui cooperitur firmamento, tamquam vitrea camara. Ora terrae circumdatur montibus nivosis. Aquae vero et supra firmamentum et infra Terram cumulantur. Sol, luna et astra, quae moventur, quotidie percurrunt vias suas super firmamentum; noctu vero moventur infra Terram. Aliae stellae firmamento sic innituntur, ut eundem locum semper teneant.
Brevis historia
recenserePopuli antiqui, inter quos Graeci, Medii Orientales, Indi, Seres, haud raro ita Terram concipiebant ut planam. Eandem notionem habebant aborigines Americani.
Pythagoras (saeculo VI a.Ch.n.), licet plerique sui temporis philosophi putarent Terram esse planam, eam tamen affirmavit esse globum. Circa annum 330 a.Ch.n., Aristoteles induxit evidentias Terrae globosae. Exinde notio Terrae globosae ita pedetemptim est progressa, ut, Plinii senis temporibus, iam a Graecis et Romanis amplissime reciperetur. Saeculo II p.Ch.n., Claudius Ptolemaeus tabulas suas geographicas depinxit ex globo curvato, et latitudinum longitudinumque rationem induxit.
Inter primos Christianos, unus aut alius scriptor, argumentationibus innixus Scripturarum, aut de forma Terrae globosa controversatus est, aut Terram esse globum omnino negavit. Sed hi minimam aut nullam vim habuerunt in posteros Medii Aevi scriptores, quoniam memorabantur rarissime.
Circa saeculum VII, dissolutis Imperii Romani institutis, licet Europa Occidentalis turbaretur, ad inopiam redigeretur et ab antiqua Graecorum scientia recederet, praecipua tamen Medii Aevi cosmologica scripta sphaeram terrestrem communiter admittebant.
False ergo traditur homines mediaevales credidisse Terram esse planam. Huiusmodi fallacia, quae ficta est saeculo XVIII, nihil aliud est quam opinio vulgaris inter imperitos. Auctores, qui, aut in Antiquitate aut in Medio Aevo, doctrinae de sphaera terrestri obstiterunt, sine cura tractabantur ab aequalibus.
Recentiores doctrinae, quae Terram planam profitentur, tamquam falsi nominis scientia considerantur a communitate scientifica.
Bibliographia
recensere- Fraser, Raymond (2007). When The Earth Was Flat: Remembering Leonard Cohen, Alden Nowlan, the Flat Earth Society, the King James monarchy hoax, the Montreal Story Tellers and other curious matters. Black Moss Press, ISBN 978-0-88753-439-3
- Garwood, Christine (2007) Flat Earth: The History of an Infamous Idea, Pan Books, ISBN 1-4050-4702-X
- Simek, Rudolf (1996). Heaven and Earth in the Middle Ages: The Physical World Before Columbus. Angela Hall (trans.). The Boydell Press