Terminalia bellirica (binomen a Gulielmo Roxburgh anno 1805 statutum) est species arborum fructiferarum in Asia australi et austro-orientali necnon Australia boreali sponte crescens, eisdem fere locis et in Africa orientali culta propter fructus edules et medicinales. Fructus inter eos, qui myrobalani appellari solent, una cum Phyllanthus emblica et Terminalia chebula comprehenditur; iam apud Clusium anno 1567 myrobalanus bellerica appellatur.


Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Myrtales 
Familia : Combretaceae 
Genus : Terminalia 
Species : T. bellirica 
Terminalia bellirica 
(Gaertn.) Roxb.  
Fruges Terminaliae belliricae.

Roxburgh Terminalia bellerica scripsit, fontes Latinos antiquiores secutus, sed descriptione botanica Iosephi Gaertner usus, qui binomen Myrobalanus bellirica anno 1791 rite constituerat. Ergo hodierni orthographiam T. bellirica accipiunt.


Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Eruditio recentior

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Terminalia bellirica spectant.
  Vide "Terminalia bellirica" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database