Vide etiam paginam discretivam: Tennesia (discretiva).

Tennesia[1] (vel flumen Tennessiense[2], Anglice Tennessee River) est flumen Civitatum Foederatarum, circiter 1050 chiliometra longum. Noxville in urbe oritur, fluminibus Holston et French Broad confluentibus; per novem receptacula aquae in Alabama, Kentukia, Mississippia, et Tennesia transit, et in Ohium, flumen cuius accola est maximus, se effundit. Chattanooga et Decatur(en) in Tennesia et Florentia in Alabama(en) urbes ad Tennesiam sitae sunt.

Tennesia
Chattanooga urbs et Tennesia (photographema saeculi vicensimi ineuntis)
Longitudo1470 (cum Holston) chm
Decursus aquae1800 /s
Area systematis104 000 chm²
FonsConfluentia fluminum Holston et
French Broad in Noxville
OstiumOhium (flumen)
RegioAlabama, Tennesia,
Mississippia, Kentukia
  1. "Tennesia, ae, f. Hoc nomine autochthones appellabant flumen, sed latet nos eius interpretatio. Adi. Tennesianus",—Latinitas 14 (1966), 114.
  2. Cf. binomen Echinacea tennessiensis et herbarium "Flora Tennessiensis".

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 35°57′33″N 83°51′1″W, 37°4′2″N 88°33′53″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • "517033" apud USGS • Большая российская энциклопедия