Tenebrarum responsoria Caroli Iesualdi

Tenebrarum responsoria est forma abbreviata tituli Responsoria et alia ad Officium Hebdomadae Sanctae spectantia, est farrago continens tria responsoria divisa in viginti sex moteta a sex vocibus canenda, unum psalmum et unum canticum a Carolo Iesualdo pacta et modis musicis apta, quae edidit anno 1611 apud Ioannem Iacobum Carlinum, typographum.

"Tenebrarum responsoria Caroli Iesualdi, edita anno 1611.

Responsoriorum textus

recensere

Sabbato Sancto I.1
Responsorium :
Sicut ovis ad occisionem ductus est,
Et dum male tractaretur, non aperuit os suum :
Traditus est ad mortem ut vivificaret populum suum.

Versus :
Tradidit in mortem animam suam,
Et inter sceleratos reputatus est

Feria Quinta I.2
Responsorium :
Tristis est anima mea usque ad mortem,
Sustinete hic et vigilate mecum.
Nunc videbitis turbam, quae circumdabit me.
Vos fugam capietis,
Et ego vadam immolari pro vobis.

Versus :
Ecce appropinquat hora, et Filius Hominis
Tradetur in manus peccatorum.

Sabbato Sancto II.2
Responsorium :
O vos omnes
Qui transitis per viam,
Attendite, et videte
Si est dolor similis sicut dolor meus.

Versus :
Attendite, universi populi
Et videte dolorem meum.

Sabbato Sancto I.3
Responsorium :
Plange quasi virgo, plebs mea.
Ululate pastores, in cinere et cilicio,
Quia veniet Dies Domini Magna
Et amara valde.

Versus :
Accingite vos, sacerdotes, et plangite,
Ministri altaris, aspergite vos cinere.

(Feria Quinta. In Cœna Domini)
Nocturnus I

  1. In monte oliveti oravit ad Patrem
  2. Tristis est anima mea
  3. Ecce vidimus eum

Nocturnus II

  1. Amicus meus osculi me tradidit signo
  2. Judas mercator pessimus osculo petiit dominum
  3. Unus ex discipulis

Nocturnus III

  1. Eram quasi agnus innocens
  2. Una hora non potuistis vigilare mecum
  3. Seniores populi consilium fecerunt


(Feria Sexta. In Parasceve)
Nocturnus I

  1. Omnes amici mei dereliquerunt me
  2. Velum templi scissum est
  3. Vinea mea electa, ego te plantavi

Nocturnus II

  1. Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus
  2. Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Jesum Judaei
  3. Animam meam dilectam tradidi in manus iniquorum

Nocturnus III

  1. Traditerunt me in manus impiorum
  2. Jesum traditit impius summis principibus
  3. Caligaverunt oculi mei fletu meo

Sabato Sancto)
Nocturnus I

  1. Sicut ovis ad occisionem ductus est
  2. Jerusalem, surge
  3. Plange quasi virgo, plebs mea

Nocturnus II

  1. Recessit Pastor noster
  2. O vos omnes
  3. Ecce quomodo moritur justus

Nocturnus III

  1. Astiterunt Reges terrae
  2. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum
  3. Sepulto Domino signatum est monumentum

Benedictus (canticum Zachariae)

Miserere mei Deus (Psalmus 51 (50))

Editio princeps

recensere
  • Responsoria et alia ad officium Hebdomadae Sanctae Spectantia, Illustrissimi et excellentissimi D. D. Caroli Iesualdi [....] sex vocibus, Iesualdi, apud Io[annem] Iacobum Carlinum.

Nexus interni

recensere

Fons huius lemmatis

recensere

Hoc lemma est translatio sive in totum sive partim lemmatis fr:Tenebrae Responsoria (Carlo Gesualdo) in fr.wikipedia cuius auctor praecipuus est user:Flopinot2012