Tarentinus (scriptor de re rustica)

Tarentinus (Graece Ταραντῖνος) fuit scriptor de re rustica, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis, et in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis nonnulla excerpta ex opere Tarentini dempta.

Index fragmentorumRecensere

  • Fragmenta Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servata[1]
  • Geoponica 2.12: qualia semina in profundiore terra, qualia in tenuiore serenda.
  • Geoponica 2.27: de horreo et de frumenti diuturnitate.
  • Geoponica 4.4: de uva ex myrto.
  • Geoponica 5.11: quid in vineis seminare liceat.
  • Geoponica 7.16: vini acescentis curandi ratio.
  • Geoponica 9.21: quomodo oleum purum facias.
  • Geoponica 10.24: de insitione pirorum.
  • Geoponica 11.23: de plantatione violarum.
  • Geoponica 12.41: quomodo fungi fiant.
  • Geoponica 13.4: de muribus domesticis (pars capituli Ταραντίνου ἐν τῲ περὶ σιτοβόλου "e Tarentini libro de horreo" extracta).
  • Geoponica 13.8: de serpentibus (pars capituli).
  • Geoponica 13.9: de scorpiis (pars capituli).
  • Geoponica 20.6: de capiendis piscibus.

NotaeRecensere

  1. E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum vol. 2 (Lipsiae, 1927) vol. 2 pp. 330-336.

BibliographiaRecensere

  • Anne McCabe, A Byzantine Encyclopaedia of Horse Medicine: the sources, compilation, and transmission of the "Hippiatrica". Oxonii: Oxford University Press, 2007. ISBN 978-0-19-927755-1
  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) p. xx


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.