Aperire sectionem principem
Puncta in systemate polari coordinatarum, ubi O est polus et L est axis polaris. In linea viridi est punctum coordinatae radialis 3 et coordinatae angularis 60 graduum, sive (3,60°). In linea caeruleo est punctum (4,210°).

In mathematica, systema polare coordinatarum,[1] sive systema coordinatarum polarium,[2] est systema coordinatarum duarum dimensionum in qua omne punctum in plano situm distantiâ a puncto relationis et angulo a directione relationis definitur. Punctum relationis, originis systematis coordinatarum Cartesiani similis, polus appellatur, et linea a polo in directionem relationis iens axis polaris appellatur. Distantia a polo radius vel coordinata radialis appellatur, et angulus coordinata angularis, angulus polaris, vel azimuth.

NotaeRecensere

  1. Carolus Guilelmus Burghardt, De legibus caloris in terris polaribus et de isothermarum situ (Halae, 1842), p. 16.
  2. David Bierens de Haan, Dissertatio mathematica inauguralis, De lemniscata Bernouillana (Amstelodami: 1847), p. 14.