Systema Cartesianum coordinatarum
Systema Cartesianum coordinatarum, in mathematica, est repraesentatio puncti per numeros in systemate coordinatarum. Lineae inter se perpendiculares, quae in uno puncto intersecant, sunt axes; numerus linearum est dimensio spatii. Pone n dimensiones; tunc punctum n coordinatas habet: . Coordinata i est distantia inter punctum et axis (linea) i, numerus positivus si punctum est super lineam, et negativus si punctum est sub linea.
Renatus Cartesius primus hoc systema descripsit, in libro cuius titulus est Geometria.
Re vera, non necesse est axes perpendiculares esse, dummodo sint independentes. Si unus axis est combinatio linearis aliorum, non sunt independentes et non possunt axes systematis esse.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Cartesius, Renatus. The Geometry of Rene Descartes, D. E. Smith et M. L. Latham anglice vertunt. Novi Eboraci: Open Court, 1925, red. Dover, 1954.
- Thomas, George, et Ross Finney. Calculus and Analytic Geometry. Reading: Addison-Wesley, 1981.
Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes! |