-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Superbia et odium (Anglice Pride and Prejudice) est mythistoria Ioannae Austen manu scripta publicata die 28 Ianuarii 1813. Fabulam narrat de Elisabetha, femina pulchra et alacri, et Darceio,[1] taciturno et superbo viro, et amore inter eos cum ironia et satura. Liber non solum amorem narrat, sed etiam vitae societatis saeculi 19 ineunte. Liber, quamquam historicus?, novissimis hominibus delectatur. Libro litterati etiam student. Multas pelliculas et simulacra illud opus inspirat.

Elisabetha Darceium demittit ut Lydiam sororem quaerat.

Argumentum

recensere

Familia Bennetis Merytoniano habitat. Quattuor sorores Elisabethae sunt. Pater, Mr. Bennet, vir prudens et lepidus; mater autem, Matrona Bennet, femina stultissima cui sola cura est suis filiis quaerere maritos. Elisabetha similior suo patri quam sua matri. Sororem Ioannam, placidam et dulcem feminam, valde amat.

Cum nobilis et dives vir Bingleius Villam Infrapratensem conducit, quae Merytonianum attingit, Matrona Bennet gaudeat, Bingleium ducturum esse Ioannam uxorem sperans. Mox in Merytoniano convivia cum saltatione est, cui cum sororibus et amico Darceio Bingleius adit. Bingleius Ioannam extemplo admiratur, et per totam noctem saltant. Darceius, divitior Bingleio, primum oculuos omnium ad se trahit. Formosum et splendidum esse omnes sentiunt, sed eo cuiquam dicere recusante, eum contemnunt. Cum Bingleius Darceium ab Elisabetha poscere saltationem hortatur, Darceius negat insolenter. His exauditis, Elisabetha ridet (nam ridicula eam delectant) et suis amicis occurrit.

Aliquibus interiectis diebus, Carolina, soror Bingleii, Ioannam ad cenam invitat. Matrona Bennet laetitia exsultans suam filiam iubet, quamquam pluit, domum Bingleii vehi equo. Post cenam Ioanna, equitata per frigora et imber, scilicet in morbum incidit. Elisabetha tam sollicita pro sorore est ut pedes eat in Villam Infrapratensem, ubi aliquot dies manet et Ioannam curat. Dum apud villam commoratur, animum Darceii commoveat. Sal et forma et studium legendi eum delectant. Sed etiamnunc Elisabetha virum superbum et odiosum esse sentit.

Patruelis Benneti, Collina nomine, ad Merytonianum venit. Stultissimus et vanissimus vir, heres possessionis Benneti est. Dum apud Bennetum commoratus, Ioannam uxorem primum petit, sed, eius amorem Bingleii inveniens, Elisabethae cupiditatem concipit. Paulo post quaedam militia Merytonianum sibi domicilio delegat. Praesentia militum minores sorores Elisabethae, Lydiam et Katerinam, delectat. Unus militum, Viccam nomine, Elisabethae valde placet. Pater Viccamo erat vilicus fundi Darceii. Viccam dicit Darceium eum sua hereditate privare. His Viccamo dictis, Elisabetha Darceium valde contemnit.

Collina Elisabetham in matriomoniam petit, sed Elisabetha eum spernit. Collina tum uxorem Carlottam, amicam carissimam Elisabethae, petit. Carlotta Collinam maritum recipit, Elisabetha stupente. Bingleius post paulum cum sororibus ab Villa Infrapratense discedunt, Ioanna animo fracta. Elisabetha iter facit domum Collinae et Carlottae.

Accommodationes

recensere

Nexus interni

  1. Nomen in versione a Thomaso Cotton facta.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere