Stivale vel Stivallus[1] vel bota[2] est calceorum species, ocrea paulo levior. Cum ad utilitatem spectat e cummi fit et ima crura adversus aquam, nivem, lutum paene usque ad genua (nonnumquam etiam altius) protegit. Ab hortulanis et piscatoribus indui solet. E corio quoque ad urbanum usum fieri possunt iis qui elegantes calceos adfectant vel etiam nonnumquam ad Venerem excitandam. Varia altitudine creantur. Verba antiqua si mavis cothurnos appellare potes qui apud venatores in usu erant.

Stivale vel bota.
Le chat botté (Cattus botatus), fabula puerilis.

In fabellis puerilibus per multas aetates traditis, magici stivalli inveniuntur ut Pollicelli stivalli septem leugarumː qui eas induit uno passu septem leucas vel septem milia percurrit. In fabella Peter Schlemihls wundersame Geschichte Adelberti de Chamisso quoque occurrunt. Similiter bene nota est fabella Catti botati vel cothurnati.[3]

Notae recensere

  1. Du Cange. Aut Aestivalia Ibidem. Germaniceː Stiefel. Francogalliceː Bottes.
  2. Du Cange.
  3. Francogallice le chat botté; Theodisce der gestiefelte Kater. Textus Caroli Peralti [1]