Tundrosteppa
Tundrosteppa[1] vel saepe steppa mammuthorum, prataria mammuthorum fuit biotopus vel oecosystema epochae pleistocaeni amplissimum. Nunc paucae regiones tundrosteppae similes relictae sunt, tundrosteppae dryadicae[2] in Chakassia et montibus Altaicis (e.g., planities elevata Ukok), sed Tempore glaciali recentissimo tundrosteppae ab Hispania per Eurasiam totam et Beringiam (quae tunc terra continua a Lena usque ad Mackenzie flumen erat) ad Canadam et a regionibus Arcticis ad Sinas patebant. Silvae siccitatis causa crescere non poterant, et glaciariis, ut tundra hodierna, tundrosteppa vicina erat, sed loca silvarum borealium et stepparum hodiernarum occupabat. Gramineae tundrosteppae plantae frequentissimae erant, quae animalibus cibum abundantem dabant: mammuthis, coelodontis antiquitatis, equis feris, bisontibus, uris.
Bibliographia
recensere- Guthrie, R.D. (1990). Frozen Fauna of the Mammoth Steppe. Sicagi
- Chersky, I.D. (1891). "Description of the post-Tertiary mammal collection found byNew Siberian expedition 1885–1886". Notes of Russian Academy of Science.
Notae
recensere- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. Тундростепь.
- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. Тундра дриадовая.