Stephanus Rothomagensis
Stephanus Rothomagensis (Francogallice Étienne de Rouen), circum annum 1170 mortuus, fuit Benedictinus Normannicus et poeta Latinus.
Res apud Vicidata repertae:
Vita et opera
recensereMonachus Abbatiae Beccensis(fr) fuit. Draco Normannicus, poema eius maius, res gestas ducum Normanniae versibus elegiacis in tribus libris describit. Henrico II Plantagenistae dedicatum est. Perditum erat et ab Angelo Mai saeculo XIX inventum. Dudonis Sancti Quintini liber fons Stephani fuit et Simonis Aureae Caprae Ylias artis poeticae exemplar. Etiam Carmen de Gaufrido comite Andegavensi, Carmen elegiacum de Walderamo comite Mellenti rhythmosque nonnullos composuit.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Treccani • |
- Stephani opera omnia, a C. Métérie anno 1884 edita
- Draco Normannicus in Chronicles of the reigns of Stephen, Henry II., and Richard I, ed. R. Howlett, 1884.