Wikidata-logo.svg Dudo Sancti Quintini
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 960, 970; Sanctus Quintinus in Viromandia
Obitus: unknown value;
Patria: Francia

Officium

Munus: chronicorum scriptor

Dudo Sancti Quintini (Francogallice Dudon de Saint-Quentin), interdum Dudo Viromandensis, circa annum 965 natus et mortuus post annum 1026, sed ante 1043, fuit historicus Normannorum originis Francogallicae.

Vita et operaRecensere

In Picardia natus, anno 986 ad Ricardo I Normanniae duce legatus missus est. Iterum in Normanniam a Ricardo ipso invitatus est, ut historiam Normannorum componeret. Ita fecit et opus suum De moribus et actis primorum Normanniae ducum (interdum et simplicius Historiam Normannorum) composuit et Adalberoni Laudunensi dedicavit. Res gestae ab anno 852 ad 996 describit. In libro primo de Hastingo duce et de primis incursibus Normannorum in Francogalliam dicit; libro II de duce Rollone, de Normannis baptizatis et ducatu condito narrat. Libro III et IV tempora ducum Willelmi Gladii Longi et Ricardi I describit.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  Treccani • Encyclopædia Britannica