Stephanus Csáky
Stephanus Csáky, Hungarice Csáky István (natus die 29 Augusti 1943 in vico Győrszemere), fuit horticola notissimus bonisque facultatibus praeditus atque inter illos qui peritissimi fuere in arte coquinaria Hungariae.[1]
Biographia
recensereSecundus ex tribus liberis Stephani Ernesti Csáky et Judith Sophiae Tóth fuit. Parentes eius fidem Christianam Reformatam secuti liberos secundum verba Christi educaverunt. Una cum duabus sororibus in illo oppidulo usque ad aetatem tredecim annorum mansit.
Deinceps in Iaurino discipulus Gymnasii Révai Nicolai factus est, ubi sese studio linguae Latinae dederit. His vero annis etiam libertatem Hungariae in rebus novis anni 1956 petebat, quum particeps rerum novarum esset.
Studiis scholae confectis patriam suam ob dictaturam illic institutam linquere constituit. Qua de causa in Sloveniam profectus est, sed mox in Hungariam reversus, ne parentes nimia solitudine curisque opprimerentur.
Illis in diēbus res publica Hungarica omnes iuvenes patriae ad militandum vel ad alia munera publica coegit. Quare Stephanus Csáky miles exercitūs Hungarici factus est. Postea in oppido Fertőd sese studiis hortorum colendorum dedit. Immo in parte orientali Berolini atque in regione circa eandem urbem permultos hortos plantavit coluitque.
Denuo in patriam reversus in templo oppiduli Nagyigmánd Mariam Gottlieb uxorem duxit secundum ritum Catholicum anno 1968. Eōdem anno uxor eius filiam solam peperit, quam Dominus familiae novissime conditae donaverat.
In vico Nagyigmánd usque ad aetatem valde profectam mansit.