Statua quattuor tetrarcharum (Venetiis)
Statua quattuor tetrarcharum est sculptura e porphyrita lapide circa annum 300 facta, quae tetrarchas Romanos, id est duos Augustos et duos Caesares, qui simul imperium in duas partes divisum administraverunt, demonstrat. Sculptura in frontis Basilicae Sancti Marci Venetae angulo Medio aevo posita est. Antequam anno 1204 Venetias mota est, Philadelphium Constantinopoli exornavisse videtur.
Descriptio
recensereStatua 1.30 metrorum ex Porphyrita facta est, qui lapis, propterea quod purpura color erat imperatorum, antiquitate posteriore saepe ad statuas sarcophagos eorum faciendum adhibebatur. Figurae alti toreumatis modo sculptae sunt, tantum dorsis in parietem sive columnam, qua olim fixae erant, transgredientibus. Statua quattuor tetrarcharum maxima ex parte conservata est; uni figurae tertia corporis pars cum pede dextero, alteri figurae eiusdem paris pes sinister et partes pedis dexteri necnon superior pillei pars deest; omnibus faciebus nasi desunt. Pillei super frontem perterebrati sunt. Demonstrantur duo pares virorum paene aequaliter vestitorum, qui se una manu complectuntur, alia in spatha posita. Viri lorica, paludamento, tunica manicata et campagis induti sunt. Calcei et vaginae, praeterea cingulum unius paris gemmis exornata sunt, quod antea signum dominorum orientalium habebatur. Contra tegmentum capitis, sic dictus pilleus Pannonicus, qui tempore tetrarchiae in exercitum Romanum introductum est, simplicitatem et coniunctionem cum militibus, quibus potentia nitebatur, demonstrat.[1]
Aliter ac in arte Romana antiquiore artifex non veras imagines, sed concordiam quattuor imperatorum exprimere voluit: Non solum habitus corporis et vestimenta, sed etiam vultus tetrarcharum paene sunt aequales, ut difficile sit dicere, qui homines efficti sint. Arne Effenberger byzantinista eos Augustos Diocletianum et Maximianum atque Caesares Constantium Chlorum et Galerium esse arbitratur.[2] Hans Peter Laubscher archaeologus et Klaus Rosen historicus potius imperatores secundae tetrarchiae, id es Augustos Galerium et Constantium Chlorum atque Caesares Severum et Maiminum Daiam effictos esse putant.[3]
Notae
recensere- ↑ Die Kaiser der Tetrarchie (= imperatores tetrachiae). Museum antiquitatis virtuale Universitatis Regiae Georgiae Augustae.
- ↑ Effenberger, Arne (2013). Zur Wiederverwendung der venezianischen Tetrarchengruppen in Konstantinopel. in: Millennium 10 (2013), 216.
- ↑ Laubscher, Hans Peter (1999): Beobachtungen zu tetrarchischen Kaiserbildnissen aus Porphyr. In: Jahrbuch des Deutschen Archäologischen Instituts 44 (1999), 242; Rosen, Klaus (2013). Konstantin der Große. Kaiser zwischen Machtpolitik und Religion. Stuttgardiae, IX s.
Bibliographia
recensere- Delbrueck, Richard (1933). Antike Porphyrwerke (= Studien zur spätantiken Kunstgeschichte. Vol. 6). Berolini / Lipsiae, 84–91, 94 s., imagines 31–33, tabulae 31–34. (in interrete)
- Laubscher, Hans Peter (1999). Beobachtungen zu tetrarchischen Kaiserbildnissen aus Porphyr. In: Jahrbuch des Deutschen Archäologischen Instituts 44 (1999), 207–252.
- Niewöhner, Philipp et Peschlow, Urs (2012). Neues zu den Tetrarchenfiguren in Venedig und zur ihrer Aufstellung in Konstantinopel. In: Istanbuler Mitteilungen 62 (2012), 341–367 (in interrete).
- L' enigma dei tetrarchi (= Quaderni della Procuratoria 2013). Venetiis, ISBN 978-88-317-1572-0.
- ibi: p. 42–48: Naumann-Steckner, Friederike . La storia del piede: il frammento ritrovato a Istanbul.
- ibi: p. 49–79: Effenberger, Arne. Die Tetrarchengruppen in Venedig. zu den Problemen ihrer Datierung und Bestimmung.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad statuam tetrarcharum spectant. |
- Die Kaiser der Tetrarchie (= imperatores tetrachiae). Museum antiquitatis virtuale Universitatis Regiae Georgiae Augustae
- Rekonstruktion des Philadelphion (= restitutio Philadelphii) in pagina byzantium1200.com