Haydarpaşa (Turcice: Haydarpaşa garı) est statio ferriviaria terminalis in Constantinopoli, cuius ferriviae ad Asiam duxerunt. Ayrılık ceşmesi statione per Marmaray tramina anno 2013 aperta Haydarpaşa statio per omnia tramina clusa et ferriviae sublatae sunt. Statio terminalis iacet in Bospori litore asiatico, et est iuncta ad Haydarpaşa portum, ut homines, vectores mercesque navibus in Europam aut traminibus in Asiam transportari possent.

Haydarpaşa statione ferriviaria
Haydarpaşa in litore asiatico sita est, litus europaeum trans Bosporum in remotis conspicitur.

Statione clusa controversia gravis exstitit, quem ad finem Haydarpaşa dehinc utatur. Ut aedificium mercatorium, deversorium aut museum fiat, perdiu disputatum est. Populus vendendo stationis vehementer resistit. Interim tramina laesa Haydarpaşa statione depostita sunt. Anno 2018 omnia talia ad stationem pertinentia consilia dimissa sunt, autumno 2019 Haydarpaşa stationem ad tramina reaperturam esse constitutum est.

Portus stationis

Historia

recensere

Imperium ottomanicum (1872—1922)

recensere

Caput imperii ottomanici Constantinopolis fuit magni momenti ad orbis terrarum economiam, sed usque ad annum 1871 ferriviae urbe abfuerunt. Qua de causa sultan ottomanicus Abdülaziz ab Haydarpaşa in Nicomediam ferrivias construi iussit. Haydarpaşa statio ferriviaria anno 1872 aperta est, anno 1888 societati ferriviariae anatolicae statio ferriviaria Haydarpasa ferriviaeque anatolicae tuendae commissae sunt. Quod statio ferriviaria apud Bosporum collocata est, mercibus traminibus apportatis in naves oneratae esse potuerunt. Ab anno 1890 et homines tramininibus cottidianis primo solum in Nicomediam, ab anno 1892 etiam in Ancyram pervenire poterunt.

 
Atrium anno 2008.

Traminibus multis Haydarpasam inde frequentantibus aedificium novum antecedenti ampliusque necesse fuit. Societas ferriviaria anatolica mandavit architectis theodiscis Otto Ritter et Helmut Conu, ut aedificium novum construant. Anno 1906 consilia designata exsequi inceperunt. Fabri theodisci italicique Haydarpaşa stationem castello similis in forma neoclassica construebant, aedificium anno 1909 perfectum est.

Respublica Turciae (1922—usque adhuc)

recensere

Imperio ottomanico bello orbis terrarum primo superato, Haydarpaşa statio ab Imperio Britannico occupata est. Cum autem anno 1923 respublica Turciae exclamata est, Imperium Britannicum praesidia sua ex Constantinopoli deducit. Abhinc societas ferriviaria respublicae Turciae administrationem stationis et ferriviarum suscepit. Nonnulli ferriviae novae iunctae sunt: Ferriviis nove constructis tramina velocia ab anno 1927 in Ancyram (Anatolian Express), ab anno 1938 in urbem Kars, ab anno 1940 in Bagdatum (Taurus Express), ab anno 1965 in Teheranum, ab anno 1969 in urbem Gebze venire potebant.

Anno 1979 naves duae, quarum altera petroleo onerata cursum in Bosporum tenebat, inter se collisae et igni comprehensae sunt. Petroleum accensum se in mare effudit attigitque adhuc ardens terram prope aedificium stationis. Etsi Haydarpaşa statio flammis vulnerata, tamen paucis mensibus restituta est. Anno 2010 tecta, dum reparabantur, ignem comprehenderunt. Neglegentiae causa homines tres in carcerem coniecti sunt.

Marmaray

recensere

Quoniam pro traminibus inter Ancyra Constantinopolique et pro Marmaray tramine, quod subter Bosporum litus europeum asiaticumque coniungeat, ferrivias novas deponendas esse decretum est, Haydarpaşa statio anno 2012 partim clusa est - tramina, quorum finis a Constantinopoli longe abest, e stationem non iam exeunt. Anno 2013 etiam tramen ultimum, quod in Pendik, Constantinopolis suburbium, currebat, inhibitum est. Quamquam Haydarpaşam plus quam 30 menses claudituram esse negatum est, usque ad annum 2019 nondum re-aperta est.

Inquisitio archaeologica

recensere

Dum Haydarpaşa statio anno 2018 restituebatur, ruinae ad oppidum byzantinum pertinetes inventae sunt. Moenia, fons, ex qua aqua per canales adducta se ad diem praesentem effundit, forax et etiam multa sepulcra effossa sunt, in quorum uno sceletus intactus iacuit. Praeterea inventi sunt circa 2000 nummi aurei et argentei, quorum nonulli in saeculis 6 et 7 capite Iustiniani I vel Constantini II signati sunt.

Bibliographia

recensere