Stargate (Anglice; scilicet "porta stellaris") est corpus operum fictionis scientificae quod praecipue serierum televisivarum et pellicularum continet. Stargate agit consociationem secretam nomine Administratione Portae Stellaris (Anglice Stargate Command) cuius apparitores alii planetae inveniunt, primum per machinam Portam Stellarem (Anglice stargate) quam foramen vermis aperit. In naves spatiales etiam vehuntur. Administratio Portae Stellaris vires malas etiam certat, sicut goa'uld et ori.

Machina Porta Stellaris, seu Anglice Stargate. Astria Porta ab Antiquitate appellata est quibus etiam eae construebant, et Chappa'ai goa'uld mali.

Stargate cum pellicula eiusdem nominis, anno 1994 edita, primum coeptum est, deinde quattuor seriebus televisivis. Series televisifica prima Stargate SG-1 erat, anno 1997 editum. Dum Stargate SG-1 in televisione etiamnunc monstrabatur, Stargate Atlantis anno 2004 coeptum est. Deinde anno 2009 Stargate Universe, recens series televisiva, editum est. Series televisiva animata Stargate Infinity anno 2002 editum est. Pelliculae duae quae cum Stargate SG-1 conexae sunt etiam creabantur, enim Stargate: The Ark of Truth et Stargate: Continuum.

Pelliculae

recensere

Stargate (1994)

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stargate (pellicula).

Argumentum

In fabula et pellicula, grandis anulus in Aegypto circa 1920 invenitur. Post septuaginta annos magistra Catherina Langford (quam Viveca Lindfors agit) aliquem exploravit, qui de anulo narraret. Doctori Daniel Jackson (quem Iacobus Spader agit) ob viam convenit, eum videre anulum rogat. Tum Daniel Jackson qui hoc cognoscit, explicat grandem anulum "Portam Stellarem" nuncupatum, esse portam ad aliam terram.

His rebus cognitis, praefecto legionis Iohannes O'Neill (quem Kurt Russel agit) ducente, comitatus militum et Daniel Jackson per portam transeunt, et in novam tellurem veniunt. Hic est parasitus quidam qui corpus famuli adulescentis rapuerat; dicit ipsum esse deum Aegypti, nomine Ra deo Solis. Milites homines indigenarum loci suscitant ut adversus deum pugnent. Ra mortuo, Daniel feminam, Sha're (quam Mili Avital agit), de terra illa, tollit; et cuncti domum redeunt.

Stargate: The Ark of Truth (2008; pellicula ad Stargate SG-1)

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stargate: The Ark of Truth.

Stargate: Continuum (2008; pellicula ad Stargate SG-1)

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stargate: Continuum.

Series televisivae

recensere

Stargate SG-1

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stargate SG-1.

Drama pro televisione, anno 1997, ostenso tempore, fabulam refert. Adhuc iam in vicem Ricardus Dean Anderson agit praefectum legionis Ioannes O'Neil, et Michael Shanks agit doctorem Daniel Jackson. Etiam adiunctae sunt duae novae personae; praesertim, Samantha Carter quam Amanda Tapping agit, et Teal'c quem Christophorus Judge agit.

Fabula mutatur ut iam Porta Stellaris ad multas terras mundorum viatores vehat. Comitatus, PS-1, cosmum explorat, sperantes invenire novas machinas ut ipsis contra hostes, goa'uld, se defendat. Goa'uld, sicut Ra, parasiti sunt hominum corpora rapientes; centum annos intra corpus raptum vivunt et magna imperia per mundum habent. Uxor a Daniel Jackson ab quodam goa’uld capitur. Sic Daniel et comitatus proficiscuntur, ut eam eripiant. Tamen ea tertio anno moritur. Sic decem annos ostenso spectaculo, et mutato ad Scientiam-fictam canali sexto anno edito, tunc demum finis advenit.

Stargate Atlantis

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stargate Atlantis.
 
Despectus intra Atlantidem in Second Life. Haec Atlantis copia verae in serie televisiva Stargate Atlantis est.

Hoc spectaculum fabulam Stargate SG-1 consequitur. Ultimo anno eventi septimi, comitatus urbem Atlantidem fuisse in terra cognoscit. Tamen iam urbs invenitur in Pegaso Circulo, et non in Lacteo Circulo ut putabant. Sic comitatus, Magistra Elisabetha Weir (quam Torri Higginson agit) ducente, ad Urbem Atlantidem transeunt. Illic novum ordinem Portae Stellaris inveniunt, sic castra in urbe ponunt. Nunc hic comitatus novos hostes in alio mundo pugnat. Nunc tertius annus est, et multos hostes amicos plerumque faciunt.

Stargate Universe

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stargate Universe.

Series animatae

recensere

Stargate Infinity (2002)

recensere

Ludi electronici

recensere

Stargate: Resistance (2010)

recensere

In cultura populari cetera

recensere
 
Porta Stellaris speciei Viae Lacteae in Second Life.

In Second Life nonnullae Portae Stellares sunt, ubi in maius eodem modo ut in Stargate vehi potes. Second Life etiam copias Administrationis Portae Stellaris (Stargate Command), in Stargate SG-1 visi, et Atlantidis, in Stargate Atlantis visi, habet.

Species ficticiae ex Stargate

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Index specierum ficticiarum ex Stargate.

Multae species ficticiae in Stargate sunt. Gravissimos dicere potest esse:

  • "Aliquis 'Martha Stewart' legebat!" - dixit Jack O'Neil cum vidisset templum in Planeta Kheb.
  • "Mente illuminata, spiritus liber, corporis non necesse est." - Monachus in Planeta Kheb.
  • "Quicumque philosophiam sequitur, basis Buddhismi in terra debet esse." - Daniel Jackson de monacho.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stargate spectant.
 
cine-stipula

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!

 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!