Sergianus Darmanović

politicus, legatus
(Redirectum de Srđan Darmanović)

Sergianus Darmanović, seu litteris Cyrillicis Срђан Дармановић (Cetinje in urbe natus die 18 Iulii 1961),[1] est eruditus et politicus Montis Nigri.

Wikidata Sergianus Darmanović
Res apud Vicidata repertae:
Sergianus Darmanović: imago
Sergianus Darmanović: imago
Nativitas: 18 Iulii 1961; Cetinje
Patria: Mons Niger

Ab anno 1992 usque in 1996 legatus est parlamento Iugoslavico. Conditor et ab anno 2003 praeses fuit facultatis scientiae politicae universitatis Montenegrinae. Deinde ab anno 2010 legatus meruit Vasingtoniae iuxta Civitates Foederatas. Die 28 Novembris 2016[2] minister a rebus externis factus est, primo ministro Duško Marković.

  • 2003 : "Montenegro: The Dilemmas of a Small Republic" in Journal of Democracy vol. 14 no. 1
  • 2007 : "Montenegro: A Miracle in the Balkans?" in Journal of Democracy vol. 18 no. 2
  • 2017 : "The Never-Boring Balkans: The Elections of 2016" in Journal of Democracy vol. 28 no. 1 Epitome
  1. Sic Vicidata.
  2. Rulers.org.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergianum Darmanović spectant.