Inguarus Lukšić

politicus Montis Nigri

Inguarus Lukšić, vulgo Igor vel litteris Cyrillicis Игор Лукшић (Antibari natus die 14 Iunii 1976) est politicus Montis Nigri. Olim minister vectigalium et primus minister, minister rerum externarum a die 4 Decembris 2012 ad 27 Aprilis 2016 meruit.

Wikidata Inguarus Lukšić
Res apud Vicidata repertae:
Inguarus Lukšić: imago
Inguarus Lukšić: imago
Inguarus Lukšić: subscriptio
Inguarus Lukšić: subscriptio
Nativitas: 14 Iunii 1976; Antibarium
Patria: Mons Niger

Vita recensere

 
Inguarus Lukšić ad Forum Oeconomicum Mundiale Vindobonae in urbe anno 2011 disputans

Inguarus Lukšić alumnus est universitatis Montenegrinae Podgorica in urbe atque deinde Academiae Diplomaticae Vindobonensis. Legatus est ad parlamentum Montenegrinum anno 2001. Minister vicarius fuit pro rebus externis foederationis Serbiae et Montis Nigri a mense Martio 2003 ad diem 16 Februarii 2004; quo die minister vectigalium Montenegrinus factus est idque officium usque ad diem 29 Decembris 2010 retinuit, primis ministris Željko Šturanović et Milo Đukanović. Cui statim succedens ipse primus minister meruit usque ad diem 4 Decembris 2012. Deinde eodem Milo Đukanović ad ministerium principale reverso, Inguarus Lukšić minister rerum externarum factus est. Quod munus mense Aprili 2016 deponere petivit, candidatus ad officium secretarii generalis Nationum Unitarum.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarum Lukšić spectant.