Aperire sectionem principem

Spurius Carvilius C.f. Maximus (natus saeculo 4, mortuus post annum 272 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorumRecensere

Carvilius anno 294 primum consul cum collega Lucio Papirio L.f. Cursore in Samnites processit et Amiternum urbem expugnavit, eodem anno Veliam, Palumbinum, Herculaneum oppida Samnitium expugnavit[1]. Romam rediit, templum dedicavit, milites donavit et de Samnitibus triumphavit[2]. Anno 292 legatus Decimi Iunii D.f. Bruti Scaevae adhuc imperiti nominatus est[3] et anno 289 a.C.n. censor erat[4]. Anno 272 iterum cum eodem collega consul Samnitium bella tandem finivit et cum Papirio de Tarentinis, Samnitibus, Lucanis atque Bruttiis triumphavit.

NotaeRecensere