Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges

Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges (natus saeculo 4, mortuus post annum 258 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Pater eius Quintus Fabius Maximus Rullianus erat, quinquies consul, Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges consul anni 265 a.C.n. eius filius fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 297 a.C.n. tribunus militum fuit, anno 295 aedilis templum Veneris apud Circum Maximum aedificavit. Primo anno 292 consulatum administravit una cum Decimo Iunio D.f. Bruto Scaeva. Tum cum patre legato contra Samnites certavit et de deis triumphavit. Anno 291 proconsul in Samnio fuit et Cominium obsedebat, cum Lucius Postumius Megellus consul eum de provincia et exercitu pelleret. Anno 276 iterum consul erat et nunc de Samnio and Bruttio triumphum celebravit. Paulo post primus legatus ad Ptolemaeum II regem Aegypti missus est[1]. Anno 265 patri Princeps senatus successit.

  1. Der Neue Pauly, T. 4, c. 371


Antecessores:
Lucius Papirius L.f. Cursor et Spurius Carvilius C.f. Maximus
Consul
292 a.C.n.
cum
Decimo Iunio D.f. Bruto Scaeva
Successores:
Lucius Postumius Megellus III et Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus
Antecessores:
Publius Cornelius Cn.f. Rufinus II et Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus II
Consul
276 a.C.n.
cum
Gaio Genucio L.f. Clepsina
Successores:
Manius Curius Dentatus II et Lucius Cornelius Ti.f Lentulus Caudinus