Lucius Papirius L.f. Cursor
Lucius Papirius L.f. Cursor (natus saeculo 4, mortuus post annum 272 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia Recensere
Pater eius Lucius Papirius Cursor quinquies consul erat.
Cursus honorum Recensere
Papirius ipse anno 294 primum consul cum collega Spurio Carvilio C.f. Maximo in Samnites processit et Aquiloniam urbem expugnavit[1]. Anno 272 iterum cum eodem collega consul Samnitium bella tandem finivit et cum Carvilio de Tarentinis, Samnitibus, Lucanis atque Bruttiis triumphavit. In templo Quirini primum Solarium aedificavit[2].
Bibliographia Recensere
- Der Neue Pauly T. 9, c. 292 - 293
Notae Recensere
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, X 32-34
- ↑ Plinius Maior, Naturalis Historia VII 213
Antecessores: Lucius Postumius Megellus II et Marcus Atilius M.f. Regulus |
Consul 293 a.C.n. cum Spurio Carvilio C.f. Maximo |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges et Decimus Iunius D.f. Brutus Scaeva |
Antecessores: Gaius Fabius M.f. Dorso Licinus et Gaius Claudius M.f. Canina II |
Consul 272 a.C.n. cum Spurio Carvilio C.f. Maximo II |
Successores: Gaius Quinctius L.f. Claudus et Lucius Genucius L.f. Clepsina |