Spio (Nereis)
Spio (Graece Σπειώ, fortasse "speluncae incola") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade, atque ab Hesiodo in Theogonia, ubi epitheto θοή, scil. "celer", dignatur; Ilias enim habet "Νησαίη Σπειώ τε Θόη θ' Ἁλίη τε βοῶπις",[2] Theogonia autem "Κυμοθόη Σπειώ τε θοὴ Θαλίη τ' έρόεσσα", nomine "Thoë" in adiectivum mutans.[3] Spio eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur[4] et in libris manu scriptis peioribus Georgicon Vergilii.[5]