Speculum Kozyrevianum
Speculum Kozyrevianum[1] est machina cui est superficies tortuosa, ex aluminio polito facta (aliquando ex vitro vel materie speculi simili repercutiente), quae, secundum coniecturam a Nicolao Kozyrev astrophysico Russico subiectam, varia genera radiationis conducere potest, vitri amplificantis similis, inter quae genera radiationis ex obiectis biologicis emanant. Specula Kozyreviana experimentis ad perceptionem extrasensoriam cognatis adhibita sunt, ab Instituto Medicinae Experimentalis Sibirica, parte Russicae Scientiarum Academiae, tractatis. Homines spirales concentricas observantes, usitate 1.5 rotationes modo horologico, inusitatas animi commotiones experti esse dicuntur.[2]
Notae
recensere- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Энциклопедия чудес, загадок и тайн (Encyclopaedia of miracles, riddles and mysteries). Moscuae. 2006.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Interpretatio Notionis Temporis Kozyrevianae, www.chronos.msu.ru
- V. Kaznacheev, "Specula Kozyreviana," www.rexresearch.com
- RU2122446: Kozyrev Mirror Patent: Device for Correction of Man's Psychosomatic Diseases,[nexus deficit] www.scribd.com
- Specula Kozyreviana et Nullae Zonae Electromagnetica: Percutiones Scientiae Cosmicae Russicae, quantumpranx.wordpress.com (Conloquium cum Alexandro V. Trofimov, MD, a Carol Hiltner factum)