Vicipaedia:Qualitas paginarum
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
Pagina bona debet:
- plus quam stipula esse
- regulas paginarum construendarum sequi
- bonam Latinitatem praebere
- admodum longa esse
Bona pagina omnia de re dicit, quae magni momenti sunt. Illustrationem, bibliographiam, nexus externos habet.