Perianthium (Graece περί 'circa' + άνθος 'flos') vel perigonium (περί + gonos 'semen') est non reproductiva floris pars, structura quae, in calyce (sepalis) et corolla (petalis) consistens, organa sexualia involvit. Perianthium in bryophytis et marchantiophytis est sterilis textus tubiformis, qui reproductivam structuram femineam (sporophytum evolvens) circumdat.

Diagrama partium floris maturi. Perianthium hic in calycem (sepalis) et corolla (petalis) digeritur.
Flos Narcissi exteriorem corollam albam et mediam coronam flavam (paraperigonium) monstrat.

Sepalis petalisque sunt stomata et venae, etsi vestigialia. In nonnullis taxis, exempli gratia nonnullis magnoliis et liliis aquaticis, perianthium spiraliter ad nodos ordinatur, potius quam ad verticilla. Flores quibus sunt perianthia spiralia etiam perianthia simillima habere solent.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad petala spectant.