Merositas[1] est numerus elementorum in quoque verticillo structurae plantae. Quae notio usitate in tractatione florum adhibetur, cum ad numerum sepalorum in calyce, numerum petalorum in corolla, et numerum staminum in quoque verticillo androecii pertinet. Hoc vocabulum etiam ad numerum foliorum in verticillis foliaceis enumerandum adhibetur.

Flos Vincae majoris, plantae familiae Apocynacearum, est pentamerus.

Inter frequentissima merositatis genera sunt:

  • 2: dimeria, dimerus, 2-merus
  • 3: trimeria, trimerus, 3-merus
  • 4: tetrameria, tetramerus, 4-merus
  • 5: pentameria, pentamerus, 5-merus
  • 6: hexameria, hexamerus, 6-merus
  • magnus numerus: polymeria, polymerus, n-merus

Nexus interni

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia recensere

  • Decraene, L. P. Ronse, et E. F. Smets. 1994. Merosity in flowers: Definition, origin, and taxonomic significance. Plant Systematics and Evolution 191 (1–2): 83–104. doi:10.1007/BF00985344.