Gulielmus (Wilhelm) Bazille (natus die 25 Februarii 1874 Eslingae in Virtembergia, mortem sibi conscivit die 1 Februarii 1934 Stuttgardiae) vir publicus Germaniae et sodalis DNVP fuit.

Wikidata Gulielmus Bazille
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Bazille: imago
Gulielmus Bazille: imago
Nativitas: 1874; Eslinga
Obitus: 1934; Stutgardia
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Pragfriedhof Stuttgart

Familia, iuventus, munus recensere

Pater eius metallicus fuit, qui e Sabaudia in Germaniam venerat. Mater Virtembergensis erat. Ipse Gulielmus anno 1892 Ulmae maturitatem adeptus est. Deinde Tubingae et Monachii iurisprudentiae et rebus politicis studebat. Anno 1897 referendarius administrationis factus ab anno 1899 minister publicus Virtembergiae variis in locis laborabat. Inter primum bellum mundanum ad administrationem Limburgi provinciae Belgicae occupatae delegatus est, quod ineptus militiae iudicatus erat.

Familia recensere

Bazille anno 1912 uxorem duxit. Filius eorum Helimutus Bazille annis 1949 - 1969 legatus Dietae Foederalis Germaniae factionis SPD fuit.

Cursus honorum recensere

Bazille bello finito cum aliis Factionem Virtembergiae civium condidit, quae pars Virtembergica factionis DNVP factus est. Ab anno 1919 ad 1932 legatus senatus terrae Virtembergiae et ab 1920 ad 1930 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. 3 Iunii 1924 - 20 Maii 1928 praeses Virtembergiae et administer oeconomiae atque institutionis publicae erat. Anno 1928 factio eius electionem perdidit, et Bazille a praesidatu se abdicavit, sed administer institutionis publicae ad annum 1933 mansit. Anno 1930 propter controversias cum Alfredo Hugenberg factionem suam reliquit et legatus atque administer nullius factionis erat.

Mors recensere

Bazille die 1 Februarii 1934 mortem sibi ipse paravit.

Nexus externi recensere

Praesides Virtembergiae
 
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae

Gulielmus Blos | Ioannes de Hieber | Edmundus Rau | Gulielmus Bazille | Eugenius Bolz | Gulielmus Murr | Christianus Mergenthaler (Praeses ministrorum)