Wikidata-logo.svg Helimutus Bazille
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Novembris 1920; Stutgardia
Obitus: 5 Maii 1973; Bonna
Patria: Germania

Officium

Officium: legatus Dietae Foederalis Germaniae
Munus: politicus

Helimutus (Theod. Helmut) Bazille (natus 19 Novembris 1920 Stutgardiae, mortuus 5 Maii 1973 Bonnae) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis SPD fuit.

Iuventus et munusRecensere

Pater eius Gulielmus Bazille erat, praeses Virtembergiae annis 1924 - 1928. Ipse, postquam scholam decem post annos propter mortem patris reliquit, tirocinium mechanici coepit. Anno 1940 pictor technicus factus est. Deinde miles conscriptus Bello Orbis Terrarum II interfuit, graviter sauciatus est atque invalidus in patriam revertebat: Anno 1946 e valetudinario dimissus est. Fuit secretarius Foederis Sauciatorum Belli Germaniae.

Cursus honorumRecensere

Bazille anno 1949 legatus factionis SPD in primam Dietam Foederalem Germaniae electus est. Ad usque annum 1969 in parlamento mansit.

Nexus externiRecensere