Francus Francicus (Francice franc[1]), primum francus et franchus tantum appellatus, signoque [2] ab Eduardo Balladur, Ministro Oeconomiae, anno 1988 proposito,[3] fuit moneta Francica.[4] Hic nummus ab anno 1360 ad annum 1641 erat nummus valoris unius librae turonensis, et vocabulum huius valoris pecuniae vulgo manebat. In systemate decimali anno 1795 restitutus est. Iterum aestimatus est anno 1960, quoque franco novo (NF) valorem 100 francorum veterum habente. Designatio NF nonnullos annos continuabat, antequam nummus iterum francus tantum appellari coepit; homines quidem Franci res per francum vetustum iam aestimabat, pro nova centesima (Francice centime) valentem, donec euro annis 1999 (in confectione tabularum) et 2002 (nummis et notis argentariis) introductum est. Francus Francicus saeculis undevicensimo et vicensimo erat moneta reservata, usitate inter civitates seposita.

Franci 50 et 100.
Franci 200 et 500.
Francus equestris.
Francus pedestris.
Quinque centesimae anni 1795, nummus primo anno fractionum decimalium factus.

Notae recensere

  1. Vocabulum imminutum F et Fr et FF, quod Unicode monetae littera praesto est, sed numquam ascitam numquam publice adhibetur.
  2. Haralambous, Yannis (2007), Fonts & Encodings .
  3. Édouard Balladur, "Un symbole pour le franc" (1988).
  4. du Cange, Charles du Fresne, Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis, ed. augmentata (Niort: L. Favre, 1883‑1887), vol. 3, col. 593a. s.v. Francus et Franchus.

Bibliographia recensere

  • Chélini, Michel-Pierre. 2001. Histoire du franc français au XXe siècle. Lutetiqe: Picard. ISBN 2708406116.
  • Cuhaj, George S., ed. 2009. Standard Catalog of World Coins 1801–1900, ed. 6a. Krause. ISBN 978-0-89689-940-7.
  • Dulles, Eleanor Lansing. (1929), 1978. The French franc, 1914-1928. Novi Eboraci: Arno Press. ISBN 0405112149.
  • Fielding, David. 2002. The macroeconomics of monetary union: an analysis of the CFA franc zone. Novi Eboraci et Londinii: Routledge. ISBN 0415250986.
  • Parmentier, J. M., et R. Tenconi. 1996. Zone franc en Afrique: fin d'une ère ou renaissance? Lutetiae: Editions l'Harmattan.
  • Pinton, Michel. 2000. Vive le franc! : une monnaie qui a de l'avenir. Lutetiae: Guibert. ISBN 2868396429.
  • Vinay, Bernard. 1980. Zone franc et coopération monétaire. Lutetiae: République française, Ministère de la coopération.
  • Wolfe, Martin. 1968. The French franc between the wars, 1919–1939. Novi Eboraci: AMS Press.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad francum Francicum spectant.